- VERUTUM
- VERUTUMteli apud Romanos genus. Glossae veteres Canumentum, verutum: interpretatur Iohannes Brodaeus, ad Antholog. l. 12. c. 12. Epigr. 17. Scylum aeneum, gnomonem, vericulum, Verutum, pinulam. Vide Sallustium, Histor. l. 3. Nonium, c. 18. num. 16. Charis. Sosipatrum, l. 3. Obertum Gisanium, in Ind. Lucretiano, Alios. Dempsterus censet illud fuisse, quod graphium appellat Sueton. Iuliô, c. 82. Caesar Cassii brachium arreptum, graphiô traiecit: et quae seqq. cuiusmodi necis instrumentô Iohannem Scotum a Discipulis suis, cum in delirium senectutis vitiô incidisset, interfectum, refert P. Crinitus, Honest. discipl. l. 24. c. 11. Meminit Veruti etiam Lucretius, l. 4. v. 410.Vix absunt nobis missus bis mille sagitta,Vix etiam cursus quingentos saepe Veruti.Plautus, Trucul. Sc. Ite, ite, in fin. Silius item Italicus, l. 17. Punic. v. 312.Qui nobis, memini, ad Cannas laetissimus iraeServili ferro ora Ducis fuffixa Veruto.Ubi notat ritum vulgatissimum, cum caput divicti hostis amputare et in contum eliam, locô patente, spectandum proponere vel hastae Verutoque affixum in ludibrium circumferre solebant Veteres, quem hodieque morem videri pluribus in gentibus, Turcisinprimis, Persis, Croatisque notum. Eâdem ratione Pompeii M. caput ad Caesarem fuisse perlatum, docet Lucanus, l. 8. Pharsal. v. 680.Impius ut Magnum nôsset ver, illa verendaRegibus hirta coma, et generosa fronte decoraCaesaries comprensa manu est, Phariôque Verutô,Dum vivunt vultus; atque os in murmura pulsantSingultus animae, dum lumina nuda rigescunt,Suffixum caput est.Nec aliter Cassn ad Antonium, ut de aliis taceam. Describit autem Verutum Modestus, lib. de vocab. mititar. his verbis: Altud missile minus, ferrô unciarum quinque, hastili trium pedum semis, quod nunc Verutum dicitur. Vide Thomam Dempsterum, in Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 10. Hadr. Turnebum, Advers. l. 30. c. 27. Alios. Istiusmodi tela duo, praeter arma reliqua, gestabant milites Romani: Erantque illa partim crassiora, partim tenuiora: nisi quod pro Verutis Triarii haberent hastas, ut Rosinus: vel pila, ut Godwynus contendit. Ita autem Rosinus de illis loc. cit. Ex firmioribus, quae teretia sunt, trientalem habebant diametrum; quae quadrata, trientale latus: tenuiora hastilibus modicis erant similia. Quorum omnium longitudo ligni tres cubitos non facile excedebat: Impactum erat singulis tegulis ferrum utrinque hamatum, eâdem quâ lignum longitudine; cuius nexum structurainque tam firmiter muntebant ad medium usque lignum inserentes, crebrisque fibulis clavisque transfigentes, ut non prius utendo relaxaretur, vam ferrum frangeretur, licet esset crassitudinis in imo, ubi ligno adhaerebat, digiti unius et semis, ex Polybio, l. 6. Sed et apud medii aevi Scriptores Vervum seu Verutorum mentio ftequens. Hinc Britto, Philipp. l. 11. p. 232.Hic verubus, cultris alter subalaribus arctasScrutantur thorace vias. --- ---Ubi Car. du Fresne Veru idem, quod βεροῦτα in Glossar. Graeco-Lat. et ῥιπτάριον in Tacticis Leonis et Mauritii: broche quqoeu Gallis. Cuiusmodi brochiis etiam instructa fuisse scuta militaria, docet idem ex Assisiis Hierosol. MSS. c. 95. ubi de armis militis, dellô decertaturi, in Glossario.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.